monumenta.ch > Hieronymus > sectio 8

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio     Griechisch vergrössern
Hieronymus, Epistulae, 3, 53, 8
Videlicet manifestissima est Genesis, in qua de natura mundi, de exordio generis humani, de divisione terrae, de confusione linguarum, et descensione usque ad Aegyptum, gentis scribitur Hebraeorum. Patet Exodus cum decem plagis, cum decalogo, cum mysticis divinisque praeceptis In promptu est Leviticus liber, in quo singula sacrificia, imo singulae pene syllabae, et vestes Aaron, et totus ordo Leviticus, spirant coelestia sacramenta. Numeri vero, nonne totius arithmeticae, et Prophetiae Balaam, et quadraginta duarum per eremum mansionum mysteria continent? Deuteronomium quoque secunda lex, et Evangelicae legis praefiguratio, nonne sic ea habet quae priora sunt, ut tamen nova sint omnia de veteribus? Hucusque Pentateuchus: quibus quinque verbis , loqui se velle Apostolus in Ecclesia gloriatur. Iob exemplar patientiae, quae non mysteria suo sermone complectitur? Prosa incipit, versu labitur, pedestri sermone finitur: omnesque leges dialecticae, propositione, assumptione, confirmatione, conclusione determinat. Singula in eo verba plena sunt sensibus. Et, ut de caeteris sileam, resurrectionem corporum sic prophetat; ut nullus de ea vel manifestius, vel cautius scripserit: 'Scio, inquit, quod redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra resurrecturus sum: et rursum circumdabor pelle mea; et in carne mea videbo Deum. Quem visurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non alius. Reposita est haec spes mea in sinu meo' . Veniam ad Iesum Nave, qui typus Domini non solum in gestis, sed etiam in nomine, transiit Iordanem, hostium regna subvertit, divisit terram victori populo, et per singulas urbes, viculos, montes, flumina, torrentes, atque confinia, Ecclesiae, coelestisque Ierusalem spiritualia regna describit. In Iudicum libro quot principes populi, tot figurae sunt. Ruth Moabitis. Isaiae explet vaticinium, dicentis: 'Emitte agnum, Domine, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion' . Samuel in Heli mortuo, et in occiso , Saul, veterem legem abolitam monstrat. Porro in Sadoc atque David, novi Sacerdotii, novique Imperii sacramenta testatur. Malachim, id est, Regum tertius, et quartus liber a Salomone usque ad Iechoniam: et ab Ieroboam filio Nabath, usque ad Osee, qui ductus est in Assyrios, regnum Iuda et regnum describit Israel. Si historiam respicias, verba simplicia sunt: si in litteris sensum latentem inspexeris, Ecclesiae paucitas, et Haereticorum contra Ecclesiam bella narrantur. Duodecim Prophetae in unius voluminis angustias coarctati, multo aliud quam sonant in littera, praefigurant. Osee crebro nominat Ephraim. Samariam, Ioseph, Iezrael, et uxorem fornicariam, et fornicationis filios, et adulteram cubiculo clausam mariti, multo tempore sedere viduam, et sub veste lugubri, viri ad se reditum praestolari. Ioel filius Phathuel, describit terram duodecim tribuum, heruca, brucho, locusta, rubigine vastante corruptam: et post eversionem prioris populi, effusum iri Spiritum Sanctum super servos Dei, et ancillas, id est, super centum viginti credentium nomina, qui effundendus erat in coenaculo Sion: qui centum viginti, ab uno usque ad quindecim paulatim et per incrementa surgentes, quindecim graduum numerum efficiunt, qui in Psalterio mystice continentur. Amos pastor et rusticus, et 'ruborum mora distringens,' paucis verbis explicari non potest. Quis enim digne exprimat tria, aut quatuor scelera Damasci, Gazae, et Tyri, et Idumeae, et filiorum Ammon, et Moab, et in septimo octavoque gradu, Iudae et Israel? Hic loquitur ad vaccas pingues, quae sunt in monte Samariae, et ruituram domum maiorem minoremque testatur. Ipse cernit fictorem locustae; et stantem Dominum super murum litum vel adamantinum, et uncinum pomorum, attrahentem supplicia peccatoribus, et famem in terram: non famem panis, nec sitim aquae, sed audiendi verbum Dei. Abdias qui interpretatur 'servus Dei' , pertonat contra Edom sanguineum, terrenumque hominem. Fratris quoque Iacob semper aemulum hasta percutit spirituali. Ionas 'columba' pulcherrima, naufragio suo passionem Domini praefigurans, mundum ad poenitentiam revocat: et sub nomine Ninive, salutem gentibus nuntiat. Michaeas de Morasthi, 'cohaeres' Christi, vastationem annuntiat filiae latronis, et obsidionem ponit contra eam: quia maxillam percusserit iudicis Israel. Nahum 'consolator' orbis, increpat civitatem sanguinum, et post eversionem illius loquitur: 'Ecce super montes pedes evangelizantis et annuntiantis pacem' . Abacuc 'luctator' fortis et rigidus, stat super custodiam suam, et figit gradum super munitionem, ut Christum in cruce contempletur, et dicat: 'Operuit coelos gloria eius, et laudis eius plena est terra. Splendor eius, ut lux erit: cornua in manibus eius, ibi abscondita est fortitudo eius' . Sophonias 'speculator' et arcanorum Domini cognitor, audit clamorem a porta piscium, et eiulatum a secunda, et contritionem a collibus. Indicit quoque ululatum habitatoribus pilae: quia conticuit omnis populus Chanaam: disperierunt universi, qui involuti erant argento. Aggaeus 'festivus' et laetus, qui seminavit in lacrymis, ut in gaudio meteret, destructum Templum reaedificat, Dominumque Patrem inducit loquentem: 'Adhuc unum modicum, et ego commovebo coelum et terram, et mare, et aridam, et movebo omnes gentes: et veniet desideratus cunctis gentibus' . Zacharias 'memor Domini sui,' multiplex in Prophetia, Iesum vestibus sordidis indutum, et lapidem oculorum septem, candelabrumque aureum cum totidem lucernis, quot oculis, duas quoque olivas a sinistris lampadis cernit et dextris: ut post equos, rufos, nigros et albos, et varios, et dissipatas quadrigas ex Ephraim, et equum de Ierusalem, pauperem regem vaticinetur et praedicet, sedentem super pullum filium asinae subiugalis. Malachias aperte, et in fine omnium Prophetarum, de abiectione Israel et vocatione gentium: 'Non est mihi, ait, voluntas in vobis, dicit Dominus exercituum, et munus non suscipiam de manu vestra. Ab ortu enim solis usque ad occasum, magnum est nomen meum in gentibus: et in omni loco sacrificatur, et offertur nomini meo oblatio munda' . Isaiam, Ieremiam, Ezechielem, et Danielem quis possit vel intelligere, vel exponere? Quorum primus non Prophetiam mihi videtur texere, sed Evangelium. Secundus virgam nuceam et ollam succensam a facie Aquilonis, et pardum spoliatum suis coloribus; et quadruplex diversis metris nectit alphabetum . Tertius principia et finem tantis habet obscuritatibus involuta, ut apud Hebraeos istae partes cum exordio Geneseos ante annos triginta non legantur. Quartus vero qui et extremus inter quatuor Prophetas, temporum conscius, et totius mundi φιλοΐστωρ, lapidem praecisum de monte sine manibus, et regna omnia subvertentem, claro sermone pronuntiat. David, Simonides noster, Pindarus et Alcaeus, Flaccus quoque, Catullus et Serenus, Christum lyra personat, et in decachordo psalterio ab inferis suscitat resurgentem. Salomon, pacificus, et amabilis Domini, mores corrigit, naturam docet, Ecclesiam iungit et Christum, sanctarumque nuptiarum dulce canit epithalamium. Esther in Ecclesiae typo populum liberat de periculo, et interfecto Aman, qui interpretatur 'iniquitas,' partes convivii et diem celebrem mittit in posteros. Paralipomenon liber, id est, Instrumenti veteris ἑπιτομὴ tantus ac talis est, ut absque illo si quis scientiam Scripturarum sibi voluerit arrogare, seipsum irrideat. Per singula quippe nomina, iuncturasque verborum, et praetermissae in Regum libris tanguntur historiae, et innumerabiles explicantur Evangelii quaestiones. Ezras et Neemias, 'adiutor' videlicet et 'consolator a Domino,' in unum volumen coarctantur: instaurant Templum, muros extruunt civitatis: omnisque illa turba populi redeuntis in patriam, et descriptio Sacerdotum, Levitarum, Israelis, proselytorum ac per singulas familias murorum ac turrium opera divisa, aliud in cortice praeferunt, aliud retinent in medulla.